Praeterea sicut alimenta rite in nobis assumpta, per se non viva, rediguntur per spiritum nostrum ad vitae nostrae formam: sic et corpora nostra rite accommodata corpori spirituique mundano, videlicet per res mundanas, et per nostrum spiritum, hauriunt ex vita mundana quamplurimum. Si volueris ut alimentum rapiat prae ceteris formam cerebri tui vel iecoris atque stomachi, simile quantum potes accipe alimentum, id est cerebrum, et iecur, et stomachum, animalium ab humana natura non longe distantium. Si optas corpus tuum atque spiritum ex aliquo mundi membro, videlicet ex Sole, virtutem accipere, quaere quae ante alia sunt Solaria inter metalla lapillosque, magis autem inter plantas, sed inter animalia magis, maxime inter homines. Similiora enim tibi magis proculdubio conferunt: Haec et extra sunt adhibenda, et intus pro viribus assumenda, praesertim in die et hora Solis, et Sole in figura coeli regnante. Solaria vero sunt omnia ex lapillis et floribus quae heliotropia nominantur, quia vertuntur ad Solem. Item aurum et auripigmentum, aureique colores, chrysolithus, carbunculus, myrrha, thus, muscus, ambra, balsamum, mel flavum, calamus aromaticus, crocus, spica nardi, cinnamomum, lignum aloes, caeteraque aromata. Aries, astur, gallus, olor, leo, cantharis, crocodilus, homines flavi, crispi, saepe calvi, magnanimi, superiora partim cibariis, partim unguentis suffumigationibusque, partim usui accommodari possunt. Haec sentienda, et cogitanda frequenter, et in primis amanda. Et luminis plurimum est quaerendum.
さらに、私たちのうちに正しく取り込まれた食物は、それ自体では生きていないが、私たちの霊気によって私たちの生命の形相へと変えられるように、そのように私たちの身体も、世界の身体と霊気とに正しく適合させられるならば、すなわち世界の事物を通して、また私たちの霊気を通して、世界の生命から最も多くのものを汲み取るのである。もしあなたが、食物が他の何にもまして、あなたの脳の、あるいは肝臓と胃の形相を奪い取ることを望むならば、できるかぎり似た食物をとりなさい。すなわち、人間の本性からそれほど隔たっていない動物の脳と肝臓と胃である。もしあなたが、あなたの身体と霊気とが、世界のある肢体から、すなわち太陽から力を受け取ることを望むならば、金属や宝石のうちで、それにもましては植物のうちで、しかしさらには動物のうちで、そしてとりわけ人間のうちで、何よりも太陽的なものを求めなさい。というのも、より似ているものが、疑いなくあなたにより多く役立つからである。これらは外側からも適用されるべきであり、力の及ぶかぎり内側にも取り込まれるべきである。とりわけ太陽の日と時に、そして天の配置において太陽が支配しているときに。さて、太陽的なものとは、宝石と花のうちで、太陽の方へ向くので「ヘリオトロピウム」と呼ばれるものすべてである。また金と雄黄、金色、クリソライト、紅玉、没薬、乳香、麝香、竜涎香、バルサム、黄色い蜂蜜、菖蒲、サフラン、ナルドの穂、シナモン、沈香、その他の香料である。雄羊、鷹、雄鶏、白鳥、獅子、甲虫、鰐、金髪で縮れ毛の、しばしば禿げた、度量の大きい人々。上に挙げたものは、あるものは食物に、あるものは香油と燻香に、あるものは使用に適用することができる。これらを感じ取り、しばしば思い、何よりも愛さなければならない。そして光を最も多く求めなければならない。
コメント
まだコメントはありません。
コメントを読み込んでいます…